Labores Latine scribentis: De mendorum timore

Cato Minor
3 min readJul 22, 2021

Quid de me ipso in principio huius symbolae dicam? Nonne inter eos numerari debeam, qui Latine optime emendatissimeque scribere valeant, cum studiis linguae Latinae et in universitate bona fama praedita et in academia illa notissima, prope Romam nunc sita, operam dederim? Magis eo, quod etiam nunc manuscriptis sive chirographis media aetate in sermone Latino scriptis incumbo? Olim — vel potius paucis ante annis — etiam circulos Latinos varios et visitavi et duo etiam — partim propter cupiditatem loquendi, partim amicorum quaerendorum causa — condidi. Immo vero etiam parvum atque modestum interretialem situm habui, in quo de variis rebus Latine — attamen raro! — scribebam vel potius balbutiebam secundum mei ingenioli facultatem. At non ita res se nunc habent. Potius quam ut Latine loquar, Latine taceo.

Remunerabiturne silentium? Ex Lexico atriali a Comenio composito.

Non omnino atque sine ulla exceptione confiteor: Est mihi amicus quidam, vinculo Slavorum gentis coniunctus, quocum non aliter quam Latine confabuler. Tamen corruptelam sermonis mei sentio atque doleo, cum saepius de rebus hodiernis ad computatra pertinentibus loquamur (in quibus sermo Ciceronis haud abundat verbis propriis) quam de argumentis, ut ita dicam, humanioribus. Volebam quidem dicere me lingua Latina culinaria uti, at potius de lingua computatrali Latina loquendum esse mihi videor. Tamen, qua de causa non de aliis rebus Latine scribam?

--

--